Iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. Non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloriabatur se omnis

magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de

consulatu loquar, parto vis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus—nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.

[<a name=”2″></a>II] Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. Ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur,

meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi. Ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

&nbsp;